monumenta.ch > Plinius > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 36
{XXII} Limus aquarum vitium est. si tamen idem amnis anguillis scateat, salubritatis indicium habetur, sicuti frigoris taenias in fonte gigni. ante omnia autem damnantur amarae et quae sorbentem statim implent, quod evenit Troezene. nam nitrosas atque salmacidas in desertis Rubrum mare petentes adda polenta utiles intra duas horas faciunt ipsaque vescuntur polenta. damnantur in primis quae fonte caenum faciunt quaeque malum colorem bibentibus, refert et si vasa aerea inficiant aut si legumina tarde percocant, si liquatae leniter terram relinquant decoctaeque crassis obducant vasa crustis.